- CAEDES
- CAEDESquae apud Veteres pro occisione et contrucidatione semper sumit solet, recentis aevi Scriptoribus usurpari coepit, pro verberatione tantum et pulsatione, quae pugnis sit et manibus. Hinc Donatus ad istud Terentii, Adelpb. Actu 2. sc. 1 v. 18. Istuc ergo volo ipsum experiri. Expresse ostendit, inquit, pauperioris loquacem contumaciam, usque ad pericula caedis. Idem ad illud Ibid. v. 46.--- colapbos infregit mibi. Contumeliosa, ait, caedes et digna lenone. Et ad illud A delpborum, Actu 4. sc. 2. v. 29.---- Ctesipbo me pugnis miserum et istam psaltriamUsque occidit. --------Mire inquit, interiecit miserum, et necessario usque addidit, ut ostenderet nimiae cadies verbum, non occisionis, intelligi oporter: Quibus verbis Caedem ab occisione aperte distinguit. Vide Salmas. ad Iul. capitolin. in Vero. c. 4. Hinc Caedes fustium, apud Victorem Utic. l. 3. Post caedes innumer abilium fustium trocbleis frequentibus elevatus, dum tota pae urbe penderet, nunc in sublime se tollente celeri etc. Fulgentium de Verit. Praedestin. l. 3. Iudaei Apostolos, in custodiam publicam missos et Angelô ianuas carceris aperiente dimissos, rursus abducentes caede maceraverunt, caesisque denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, Alios. Ut de veteri vocis notione aliquid addam: Caddem non tantum hominum, uti dictum, sed et bestiarum expiandam esse, credidêre Veteres; persuasionem adhuc istam servantibus Mahometanis. Hinc ubi de Pythone ab Apolline caeso Statius Tbeb. l. 1. v. 569.-------- nova deinde piacula caediPerquirens, nostri tecta baud opulenta CrotopiAttigit.Nempe caedibus patratis, piacula ab Oraculis petere solebant, cuius moris exempla multa sunt, apud Apollodorum et Tragicos. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium l. 2. p. 190. et infra ubi de Tribunalibus Atbeniensium. Sed et Caedes inter Numina Gentilium, ut infra videbimus, in Vitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.